<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:20-26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:20-26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p><milestone unit="section" n="1"/>Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante <pb n="p.71"/> muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit.
<milestone unit="section" n="2"/>ipse acer, bellicosus; at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur ex inproviso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu adcedit,
<milestone unit="section" n="4"/>deinde cum omni multitudine in regnum suom convortit, existumans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore.
<milestone unit="section" n="5"/>at ille, quod neque se parem armis existumabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat.
<milestone unit="section" n="6"/>neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat.
<milestone unit="section" n="7"/>itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu conparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere.
<milestone unit="section" n="8"/>ceterum, qua pergebat, urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere.
<milestone unit="chapter" n="21"/>
<milestone unit="section" n="1"/>Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit.
<milestone unit="section" n="2"/>interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non inceptum. sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitude togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque <pb n="p.72"/> et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, <add>de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare</add>: ita seque illisque dignum esse.
<milestone unit="chapter" n="22"/><milestone unit="section" n="1"/>legati in Africam maturantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat.
<milestone unit="section" n="2"/>quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse. ab adulescentia ita se enisum, ut ab optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, non penuria liberorum in regnum adoptatum esse.
<milestone unit="section" n="3"/>ceterum, quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suom iniuriam minus tolerare.
<milestone unit="section" n="4"/>Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.
<milestone unit="section" n="5"/>ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p><milestone unit="section" n="1"/>Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat; praeterea dies noctisque aut per vim aut dolis temptare; defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem adrigere; prorsus intentus cuncta parare.
<milestone unit="section" n="2"/>Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem <pb n="p.73"/> infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxume inpigros delegit; eos multa pollicendo ac miserando casum suom confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent.
<milestone unit="chapter" n="24"/>
<milestone unit="section" n="1"/>Numidae paucis diebus iussa efficiunt. litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:</p><p><milestone unit="section" n="2"/>'Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta lubido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos inmortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit.
<milestone unit="section" n="3"/>itaque quintum iam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor; neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vostra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urgear, incertus sum.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna mea, et iam antea expertus sum parum fidei miseris esse;
<milestone unit="section" n="5"/>nisi tamen intellego illum supra quam ego sum petere neque simul amicitiam vostram et regnum meum sperare. utrum gravius existumet, nemini occultum est.
<milestone unit="section" n="6"/>nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit. quae sane fuerint nostrae iniuriae, nihil ad vos.
<milestone unit="section" n="7"/>verum nunc vostrum regnum armis tenet; me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant.
<milestone unit="section" n="8"/>quid est reliquom nisi vis vostra, quo moveri possit?
<milestone unit="section" n="9"/>nam ego quidem vellem, et haec, quae scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret.</p><p><milestone unit="section" n="10"/>Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis <pb n="p.74"/> deprecor. regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, consulite; me manibus inpiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae.'</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p><milestone unit="section" n="1"/>His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittundum censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset.
<milestone unit="section" n="2"/>sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret.
<milestone unit="section" n="3"/>ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum.
<milestone unit="section" n="4"/>legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi. in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps.
<milestone unit="section" n="5"/>ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navem ascendere. dein brevi Uticam adpulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissume ad provinciam adcedat, seque ad eum ab senatu missos.
<milestone unit="section" n="6"/>ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suom venisse, primo conmotus metu atque lubidine divorsus agitabatur: timebat iram senatus,
<milestone unit="section" n="7"/>ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat.
<milestone unit="section" n="8"/>vicit tamen in avido ingenio pravom consilium.
<milestone unit="section" n="9"/>igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam inrumpere nititur, maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum.
<milestone unit="section" n="10"/>quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in <pb n="p.75"/> provinciam venit.
<milestone unit="section" n="11"/>ac tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frusta discessere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iurgurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris senatui curae fore.
<milestone unit="section" n="2"/>at ille, tametsi omnia potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si advorsaretur, cogundi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit.
<milestone unit="section" n="3"/>Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>