<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:9.1-9.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:9.1-9.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p><seg type="section" n="1">Secutum est bellum gestum apud Mutinam. in quo si tantum eum. prudentem dicam, minus quam
        debeam praedicem, cum ille potius divinus fuerit, si divinatio appellanda est perpetua
        naturalis bonitas, quae nullis casibus agitatur neque minuitur. </seg><seg type="section" n="2"> hostis Antonius iudicatus Italia cesserat: spes restituendi nulla erat.
        non solum inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui adversariis eius se
        venditabant et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, Antonii
        familiares insequebantur, uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant, liberos etiam
        exstinguere parabant. </seg><seg type="section" n="3"> Atticus, cum Ciceronis intima
        familiaritate uteretur, amicissimus esset Bruto, non modo nihil iis indulsit ad Antonium
        violandum, sed e contrario familiares eius ex urbe profugientes, quantum potuit, texit,
        quibus rebus indiguerunt, adiuvit. </seg><seg type="section" n="4"> Publio vero Volumnio ea
        tribuit, ut plura a parente proficisci non potuerint. ipsi autem Fulviae, cum litibus
        distineretur magnisque terroribus vexaretur, tanta diligentia officium suum praestitit, ut
        nullum illa stiterit vadimonium sine Attico, Atticus sponsor omnium rerum fuerit. </seg><seg type="section" n="5"> quin etiam, cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque
        post calamitatem versuram facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine faenore
        sineque ulla stipulatione credidit, maximum existimans quaestum, memorem gratumque cognosci,
        simulque aperiens se non fortunae, sed hominibus solere esse amicum. </seg><seg type="section" n="6"> quae cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat existimare:
        nemini enim in opinionem veniebat Antonium rerum potiturum. </seg><seg type="section" n="7"> sed sensus eius a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos cives
        videretur. ille autem, sui iudicii, potius quid se facere par esset intuebatur quam quid
        alii laudaturi forent. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>