<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:7.1-7.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:7.1-7.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1">Incidit Caesarianum civile bellum. cum haberet annos circiter sexaginta, usus est aetatis
        vacatione neque se quoquam movit ex urbe. quae amicis suis opus fuerant ad Pompeium
        proficiscentibus, omnia ex sua re familiari dedit, ipsum Pompeium coniunctum non offendit.
          </seg><seg type="section" n="2"> nullum ab eo habebat ornamentum, ut ceteri, qui per eum
        aut honores aut divitias ceperant: quorum partim invitissimi castra sunt secuti, partim
        summa cum eius offensione domi remanserunt. </seg><seg type="section" n="3"> Caesari autem
        Attici quies tanto opere fuit grata, ut victor, cum privatis pecunias per epistulas
        imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis filium et <abbr><expan><ex>Quintum</ex></expan>Q.</abbr> Ciceronem ex Pompei castris concesserit. sic vetere instituto
        vitae effugit nova pericula. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>