<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:6.1-6.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:6.1-6.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="1">In re publica ita est versatus, ut semper optimarum partium et esset et existimaretur,
        neque tamen se civilibus fluctibus committeret, quod non magis eos in sua potestate
        existimabat esse, qui se his dedissent, quam qui maritimis iactarentur. </seg><seg type="section" n="2"> honores non petiit, cum ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem:
        quod neque peti more maiorum neque capi possent conservatis legibus in tam effusis ambitus
        largitionibus neque geri e re publica sine periculo </seg><seg type="section" n="3">
        corruptis civitatis moribus ad hastam publicam numquam accessit. nullius rei neque praes
        neque manceps factus est. neminem neque suo nomine neque subscribens accusavit, in ius de
        sua re numquam iit, iudicium nullum habuit. </seg><seg type="section" n="4"> multorum
        consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit
        secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto
        quidem Cicerone voluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset. non enim
        decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris. </seg><seg type="section" n="5"> qua in re non solum dignitati serviebat, sed etiam tranquillitati,
        cum suspiciones quoque vitaret criminum. quo fiebat ut eius observantia omnibus esset
        carior, cum eam officio, non timori neque spei tribui viderent. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>