<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:22.1-22.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:22.1-22.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p><seg type="section" n="1">Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in
        domum videretur migrare, </seg><seg type="section" n="2"> cum quidem Agrippa eum flens
        atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi
        acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret,
        preces eius taciturna sua obstinatione depressit. </seg><seg type="section" n="3"> sic cum
        biduum cibo se abstinuisset, subito febris decessit leviorque morbus esse coepit. tamen
        propositum nihilo setius peregit itaque die quinto, postquam id consilium inierat, pridie
          <abbr><expan><ex>Kalendas</ex></expan>kal.</abbr> Apriles <abbr><expan><ex>Gnaeo</ex></expan>Cn.</abbr> Domitio <abbr><expan><ex>Gaio</ex></expan>C.</abbr> Sosio consulibus decessit. </seg><seg type="section" n="4"> elatus
        est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus
        bonis, maxima vulgi frequentia. sepultus est iuxta viam Appiam ad quintum lapidem in
        monumento <abbr><expan><ex>Quinti</ex></expan>Q.</abbr> Caecilii, avunculi sui.</seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>