<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:21.1-21.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:21.1-21.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p><seg type="section" n="1">Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad. extremam senectutem non
        minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset (multas enim hereditates nulla alia re quam
        bonitate consecutus est) tantaque prosperitate usus esset valetudinis ut annis triginta
        medicina non indiguisset, </seg><seg type="section" n="2"> nactus est morbum, quem initio
        et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque
        proponebantur. </seg><seg type="section" n="3"> in hoc cum tres menses sine ullis
        doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta vis morbi in
        imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint. </seg><seg type="section" n="4"> atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores
        accrescere febresque accessisse sensit, Agrippam generum ad se arcessi iussit et cum eo
          <abbr><expan><ex>Lucium</ex></expan>L.</abbr> Cornelium Balbum Sextumque Peducaeum. </seg><seg type="section" n="5"> hos ut venisse vidit, in cubitum innixus 'quantam' inquit 'curam
        diligentiamque in valetudine mea tuenda hoc tempore adhibuerim, cum vos testes habeam, nihil
        necesse est pluribus verbis commemorare. quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil
        reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est ut egomet mihi consulam. id
        vos ignorare nolui: nam mihi stat alere morbum desinere. </seg><seg type="section" n="6">
        namque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe
        salutis. quare a vobis peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortando
        impedire conemini.' </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>