<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:19.1-19.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:19.1-19.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p><seg type="section" n="1">Haec hactenus Attico vivo edita a nobis sunt. nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse
        voluit, reliqua persequemur et, quantum potuerimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut
        supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. </seg><seg type="section" n="2"> namque hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in affinitatem
        pervenit imperatoris divi filii, cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla
        alia re quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat principes civitatis dignitate pari,
        fortuna humiliores. </seg><seg type="section" n="3"> tanta enim prosperitas Caesarem est
        consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerat, et conciliarit,
        quod nemo adhuc civis Romanus quivit consequi. </seg><seg type="section" n="4"> nata est
        autem Attico neptis ex Agrippa, cui virginem filiam collocarat. hanc Caesar vix anniculam
          <abbr><expan><ex>Tiberio</ex></expan>Ti.</abbr> Claudio Neroni, Drusilla nato, privigno suo, despondit:
        quae coniunctio necessitudinem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>