<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:18.1-18.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:18.1-18.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p><seg type="section" n="1">Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator, quam adeo diligenter
        habuit cognitam, ut eam totam in eo volumine exposuerit, quo magistratus ordinavit.
          </seg><seg type="section" n="2"> nulla enim lex neque pax neque bellum neque res
        illustris est populi Romani, quae non in eo suo tempore sit notata, et, quod difficillimum
        fuit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo clarorum virorum propagines possimus
        cognoscere. </seg><seg type="section" n="3"> fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut
          <abbr><expan><ex>Marci</ex></expan>M.</abbr> Bruti rogatu Iuniam familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine
        enumeraverit, notans, quis a quo ortus quos honores quibusque temporibus cepisset:
          </seg><seg type="section" n="4"> pari modo Marcelli Claudii Marcellorum, Scipionis
        Cornelii et Fabii Maximi Fabiorum et Aemiliorum. quibus libris nihil potest esse dulcius
        iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum. </seg><seg type="section" n="5"> attigit poeticen quoque, credimus, ne eius expers esset suavitatis.
        namque versibus de iis, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros populi Romani
        praestiterunt, exposuit ita, ut sub singulorum imaginibus facta magistratusque eorum non
        amplius quaternis quinisve versibus descripserit: </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>