<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:14.1-14.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2:14.1-14.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p><seg type="section" n="1">Nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten, quod nos quidem iucundissimum
        arbitramur; neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam
        ventre convivae delectarentur: namque eos vocabat, quorum mores a suis non abhorrerent.
          </seg><seg type="section" n="2"> cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de
        cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut
        neque in sestertio viciens, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in
        sestertio centiens affluentius vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in
        utraque fortuna. </seg><seg type="section" n="3"> nullos habuit hortos, nullam suburbanam
        aut maritimam sumptuosam villam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusticum
        praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiroticis et urbanis possessionibus.
        ex quo cognosci potest usum eum pecuniae non magnitudine, sed ratione metiri solitum.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>