<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2:7.1-7.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2:7.1-7.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1">Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bellum cum Romanis composuerunt.
                ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit <del>itemque Mago
                    frater eius</del> usque ad <abbr><expan><ex>Publium</ex></expan>P.</abbr> Sulpicium <abbr><expan><ex>Gaium</ex></expan>C.</abbr> Aurelium consules. </seg><seg type="section" n="2"> his enim magistratibus
                            legati Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod
                            cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut
                            obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur. </seg><seg type="section" n="3"> his
                                ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco
                                rogarent, futuros; captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum
                                foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque
                                fratrem eius Magonem. </seg><seg type="section" n="4"> hoc responso Karthaginienses cognito
                                    Hannibalem domum et Magonem revocarunt. huc ut rediit, rex factus est, postquam imperator
                                    fuerat, anno secundo et vicesimo: ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui
                                    bini reges creabantur. </seg><seg type="section" n="5"> in eo magistratu pari diligentia se
                                        Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit ex novis vectigalibus non solum ut
                                        esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario
                                        reponeretur. </seg><seg type="section" n="6"> deinde <del>anno post praeturam</del>
                                            <abbr><expan><ex>Marco</ex></expan>M.</abbr> Claudio <abbr><expan><ex>Lucio</ex></expan>L.</abbr> Furio consulibus Roma
                                            legati Karthaginem venerunt. hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis
                                            senatus daretur, navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum perfugit. </seg><seg type="section" n="7"> hac re palam facta Poeni naves duas, quae eum comprehenderent, si possent
                    consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem
                    iudicarunt. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>