<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2:12.1-13.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2:12.1-13.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p><seg type="section" n="1">Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud <abbr><expan><ex>Titum</ex></expan>T.</abbr> Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta
                ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse. </seg><seg type="section" n="2"> id postero
                    die Flamininus senatui detulit. patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine
                    insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in eis Flamininum, qui ab rege
                    peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. his Prusia negare ausus non
                    est; </seg><seg type="section" n="3"> illud recusavit, ne id a se fieri postularent, quod
                        adversus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi esset, facile
                        inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri,
                        idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens ne
                        usu veniret, quod accidit. </seg><seg type="section" n="4"> huc cum legati Romanorum
                            venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali
                            dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui imperavit ei, ut omnes fores
                            aedificii circumiret ac propere sibi nuutiaret, num eodem modo undique obsideretur.
                        </seg><seg type="section" n="5"> puer cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque
                            exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius
                            vitam esse retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum
                            venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit. </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p><seg type="section" n="1">Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo.
                quibus consulibus interierit, non convenit. namque Atticus <abbr><expan><ex>Marco</ex></expan>M.</abbr>
                Claudio Marcello <abbr><expan><ex>Quinto</ex></expan>Q.</abbr> Fabio Labeone consulibus mortuum in annali
                suo scriptum reliquit, at Polybius <abbr><expan><ex>Lucio</ex></expan>L.</abbr> Aemilio Paulo <abbr><expan><ex>Gnaeo</ex></expan>Cn.</abbr> Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho <abbr><expan><ex>Publio</ex></expan>P.</abbr> Cornelio Cethego <abbr><expan><ex>Marco</ex></expan>M.</abbr> Baebio Tamphilo. </seg><seg type="section" n="2"> atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis
                    tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios
                    de <abbr><expan><ex>Gnaei</ex></expan>Cn.</abbr> Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>