<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2:10.1-10.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2:10.1-10.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><seg type="section" n="1">Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus illusis Cretensibus ad Prusiam in Pontum
                pervenit. apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem
                armavit et exacuit adversus Romanos. </seg><seg type="section" n="2"> quem cum videret
                    domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas
                    nationes. dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos
                    gerebatur et mari et terra; </seg><seg type="section" n="3"> sed utrobique Eumenes plus
                        valebat propter Romanorum societatem. quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi, quem si
                        removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. ad hunc interficiundum talem iniit
                        rationem. </seg><seg type="section" n="4"> classe paucis diebus erant decreturi.
                            superabatur navium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. imperavit quam
                            plurimas venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici. </seg><seg type="section" n="5"> harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat
                    navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis
                    concurrant navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. id illos facile serpentium
                    multitudine consecuturos. </seg><seg type="section" n="6"> rex autem in qua nave veheretur,
                        ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur
                        praemio fore. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>