<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo020.perseus-lat2:5.1-5.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo020.perseus-lat2:5.1-5.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo020.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p><seg type="section" n="1">Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. nam proelia maxima
        natali suo die fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem festum haberet universa
        Sicilia. </seg><seg type="section" n="2"> huic quidam Laphystius, homo petulans et
        ingratus, vadimonium cum vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures
        concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon oravit
        homines, ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuivis liceret, se maximos labores
        summaque adiisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque
        vellet, legibus experiri liceret. </seg><seg type="section" n="3"> idem, cum quidam
        Laphystii similis, nomine Demaenetus, in contione populi de rebus gestis eius detrahere
        coepisset ac nonnulla inveheretur in Timoleonta, dixit nunc demum se voti esse damnatum:
        namque hoc a dis immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis,
        in qua cuivis liceret de quo vellet quod vellet impune dicere. </seg><seg type="section" n="4"> Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymnasio, quod
        Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia sepultus est.</seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>