<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo019.perseus-lat2:4.1-4.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo019.perseus-lat2:4.1-4.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo019.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1">Huc ut perventur est, cum propter aetatem pedibus iam non valeret vehiculoque portaretur,
        magni concursus sunt facti, cum alii, reminiscentes veteris famae, aetatis misererentur,
        plurimi vero ira exacuerentur propter proditionis suspicionem <del>Piraei</del> maximeque
        quod adversus populi commoda in senectute steterat. </seg><seg type="section" n="2"> quare
        ne perorandi quidem ei data est facultas dicenti causam in iudicio: legitimis quibusdam
        confectis damnatus traditus est undecimviris, quibus ad supplicium more Atheniensium publice
        damnati tradi solent. </seg><seg type="section" n="3"> hic cum ad mortem duceretur, obvius
        ei fuit Euphiletus, quo familiariter fuerat usus. is cum lacrimans dixisset 'o quam indigna
        perpeteris, Phocion!' huic ille 'at non inopinata' inquit: 'hunc enim exitum plerique clari
        viri habuerunt Athenienses.' </seg><seg type="section" n="4"> in hoc tantum fuit odium
        multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. itaque a servis sepultus est.</seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>