<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo019.perseus-lat2:1.1-1.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo019.perseus-lat2:1.1-1.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo019.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen
        multo eius notior est integritas vitae quam rei militaris labor. itaque huius memoria est
        nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. </seg><seg type="section" n="2"> fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter
        frequentes delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. </seg><seg type="section" n="3"> hic cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique
        hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse iis facile careret, liberis tamen suis
        prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam pater</seg><seg type="section" n="4"> nam tueri gloriam, iis ille 'si mei similes erunt, idem hic' inquit
        'agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo
        meis impensis illorum ali augerique luxuriam.' </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>