<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:7.1-7.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:7.1-7.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1">Itaque copias contraxit, bellum adversus Antigonum comparavit. quod una erant Macedones
        complures nobiles, in eis Peucestes, qui corporis custos fuerat Alexandri, tum autem
        obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, invidiam verens
        (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam
        aliquis Macedonum, quorum ibi erat multitudo, </seg><seg type="section" n="2"> in
        principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum sceptro ac
        diademate iussit poni eoque omnes cottidie convenire, ut ibi de summis rebus consilia
        caperentur, credens minore se invidia fore, si specie imperii nominisque simulatione
        Alexandri bellum videretur administrare. quod effecit. </seg><seg type="section" n="3"> nam
        cum non ad Eumenis principia, sed ad regia conveniretur atque ibi de rebus deliberaretur,
        quodam modo latebat, cum tamen per eum unum gererentur omnia. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>