<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:3.1-3.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:3.1-3.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="1">Interim conflata sunt illa bella, quae ad internicionem post Alexandri mortem gesta sunt,
        omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum. quem etsi infirmum videbat, quod unus
        omnibus resistere cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit
        cupidior. </seg><seg type="section" n="2"> praefecerat hunc Perdiccas ei parti Asiae, quae
        inter Taurum montem iacet atque Hellespontum, et illum unum opposuerat Europaeis
        adversariis; ipse Aegyptum oppugnatum adversus Ptolemaeum erat profectus. </seg><seg type="section" n="3"> Eumenes cum neque magnas copias neque firmas haberet, quod et
        inexercitatae et non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur Hellespontumque
        transisse Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu
        belli praestantes </seg><seg type="section" n="4"> (Macedones vero milites ea tum erant
        fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summi imperii
        potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae suae cognossent, adversus quos ducerentur, non
        modo non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras. </seg><seg type="section" n="5"> itaque
        hoc ei visum est prudentissimum, ut deviis itineribus milites duceret, in quibus vera audire
        non possent, et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci. </seg><seg type="section" n="6"> atque tenuit hoc propositum et prius in aciem exercitum eduxit
        proeliumque commisit, quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam
        illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam
        peditatu, quo erat deterior. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>