<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:12.1-12.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:12.1-12.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p><seg type="section" n="1">De hoc Antigonus cum solus constituere non auderet, ad consilium rettulit. hic cum omnes
        primo perturbati admirarentur non iam de eo sumptum esse supplicium, a quo tot annos adeo
        essent male habiti, ut saepe ad desperationem forent adducti, quique maximos duces
        interfecisset, </seg><seg type="section" n="2"> denique in quo uno tantum esset, ut, quoad
        ille viveret, ipsi securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent:
        postremo, si illi redderet salutem, quaerebant, quibus amicis esset usurus: sese enim cum
        Eumene apud eum non futuros. </seg><seg type="section" n="3"> hic cognita consilii
        voluntate tamen usque ad septimum diem deliberandi sibi spatium reliquit. tum autem, cum iam
        vereretur ne qua seditio exercitus oreretur, vetuit quemquam ad eum admitti et cottidianum
        victum removeri iussit: nam negabat se ei vim allaturum, cui aliquando fuisset amicus.
          </seg><seg type="section" n="4"> hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum
        castra moverentur, insciente Antigono iugulatus est a custodibus. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>