<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:10.1-10.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:10.1-10.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><seg type="section" n="1">Sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio celeritatemque impedivit eius, neque tamen
        multum profecit. </seg><seg type="section" n="2"> nam invidia ducum, cum quibus erat,
        perfidiaque Macedonum veteranorum, cum superior proelio discessisset, Antigono est deditus,
        cum exercitus ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque umquam
        deserturum. sed tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem amittere mallent quam
        eum non perdere. </seg><seg type="section" n="3"> atque hunc Antigonus, cum ei fuisset
        infestissimus, conservasset, si per suos esset licitum, quod ab nullo se plus adiuvari posse
        intellegebat in eis rebus, quas impendere iam apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus,
        Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam valentes, cum quibus ei de summis rebus erat dimicandum.
          </seg><seg type="section" n="4"> sed non passi sunt ii qui circa erant, quod videbant
        Eumene recepto omnes prae illo parvi futuros. ipse autem Antigonus adeo. erat incensus, ut
        nisi magna spe maximarum rerum leniri non posset. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>