<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:1.1-1.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2:1.1-1.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo018.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Eumenes Cardianus. huius si virtuti par data esset fortuna, non ille quidem maior
        exsitisset, quod magnos homines virtute metimur, non fortuna, sed multo illustrior atque
        etiam honoratior. </seg><seg type="section" n="2"> nam cum aetas eius incidisset in ea
        tempora, quibus Macedones florerent, multum ei detraxit inter eos viventi, quod alienae erat
        civitatis, neque aliud huic defuit quam generosa stirps. </seg><seg type="section" n="3">
        etsi enim domestico summo genere erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne
        ferebant, neque tamen non patiebantur: vincebat enim omnes cura, vigilantia, patientia,
        calliditate et celeritate ingenii. </seg></p><p><seg type="section" n="4">Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi, Amyntae filii, brevique tempore in
        intimam pervenit familiaritatem: fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis.
          </seg><seg type="section" n="5"> itaque eum habuit ad manum scribae loco, quod multo apud
        Graios honorificentius est quam apud Romanos. namque apud nos, re vera sicut sunt,
        mercennarii scribae existimantur; at apud illos e contrario nemo ad id officium admittitur
        nisi honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum
        esse participem. </seg><seg type="section" n="6"> hunc locum tenuit amicitiae apud
        Philippum annos septem. illo interfecto eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim.
        novissimo tempore praefuit etiam alterae equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. utrique
        autem in consilio semper affuit et omnium rerum habitus est particeps. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>