<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2:8.1-8.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2:8.1-8.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic
        maleficam nactus est in corpore fingendo: nam et statura fuit humili et corpore exiguo et
        claudus altero pede. quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignoti, faciem
        eius cum intuerentur, contemnebant; qui autem virtutes noverant, non poterant admirari
        satis. </seg><seg type="section" n="2"> quod ei usu venit, cum annorum octoginta subsidio
        Tacho in Aegyptum missus esset et in acta cum suis accubuisset sine ullo tecto stratumque
        haberet tale, ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta,
        eodem quo comites omnes vestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in eis
        regem neminem significaret, sed homines esse non beatissimos suspicionem praeberet.
          </seg><seg type="section" n="3"> huius de adventu fama cum ad regios esset perlata,
        celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. his quaerentibus Agesilaum vix fides facta
        est, unum esse ex iis qui tum accubabant. </seg><seg type="section" n="4"> qui cum regis
        verbis quae attulerant dedissent, ille praeter vitulinam et eius modi genera obsonii, quae
        praesens tempus desiderabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque mensam servis
        dispertiit, cetera referri iussit. </seg><seg type="section" n="5"> quo facto eum barbari
        magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum vilia potissimum sumpsisse
        arbitrabantur. </seg></p><p><seg type="section" n="6">Hic cum ex Aegypto reverteretur, donatus a rege Nectanabide ducentis viginti talentis, quae
        ille muneri populo suo daret, venissetque in portum, qui Menelai vocatur, iacens inter
        Cyrenas et Aegyptum, in morbum implicitus decessit. </seg><seg type="section" n="7"> ibi
        eum amici, quo Spartam facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt
        atque ita domum rettulerunt.</seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>