<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2:7.1-7.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2:7.1-7.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1">Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum
        imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset
        patriam iuvare. </seg><seg type="section" n="2"> nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent
        pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia
        patriam sublevavit. </seg><seg type="section" n="3"> atque in hoc illud inprimis fuit
        admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod
        nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit.
          </seg><seg type="section" n="4"> domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor
        maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae
        videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae. sic enim erat instructa, ut
        in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>