<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2:6.1-7.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2:6.1-7.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="1">Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne proficisceretur, cum a
        plerisque ad exeundum impelleretur, ut si de exitu divinaret, excusavit senectutem. idem,
        cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem
        praebuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse.
          </seg><seg type="section" n="2"> in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti
        fuit universis. nam cum quidam adulescentuli hostium adventu perterriti ad Thebanos
        transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum
        fore videret, si ammadversum esset quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit
        atque, ut si bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum occupassent: id
        se quoque fieri debere animadvertisse. </seg><seg type="section" n="3"> sic adulescentes
        simulata laudatione recuperavit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. namque
        illi adiecto numero eorum, qui expertes erant consilii, commovere se non sunt ausi eoque
        libentius, quod latere arbitrabantur quae cogitaverant. </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1">Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum
        imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset
        patriam iuvare. </seg><seg type="section" n="2"> nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent
        pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia
        patriam sublevavit. </seg><seg type="section" n="3"> atque in hoc illud inprimis fuit
        admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod
        nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit.
          </seg><seg type="section" n="4"> domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor
        maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae
        videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae. sic enim erat instructa, ut
        in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>