<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2:4.6-5.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2:4.6-5.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="6"> huius victoriae vel maxima fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in
        templum Minervae coniecissent quaerereturque ab eo, quid iis vellet fieri, etsi aliquot
        vulnera acceperat eo proelio et iratus videbatur omnibus, qui adversus arma tulerant, tamen
        antetulit irae religionem et eos vetuit violari. </seg><seg type="section" n="7"> neque
        vero hoc solum in Graecia fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros
        summa religione omnia simulacra arasque conservavit. </seg><seg type="section" n="8">
        itaque praedicabat mirari se, non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum
        nocuissent, aut non gravioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana
        spoliarent. </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p><seg type="section" n="1">Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium est
        appellatum. </seg><seg type="section" n="2"> hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao
        duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae viderentur, tantum afuit ab
        insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio
        adversariorum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Graeciae supplicium
        Persas dare potuisse. </seg><seg type="section" n="3"> idem cum adversarios intra moenia
        compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, negavit id suae virtuti convenire:
        se enim eum esse <del>dixit</del>, qui ad officium peccantes redire cogeret, non qui urbes
        nobilissimas expugnaret Graeciae. </seg><seg type="section" n="4"> 'nam si' inquit 'eos
        exstinguere voluerimus, qui nobiscum adversus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos
        expugnaverimus illis quiescentibus. quo facto sine negotio, cum voluerint, nos oppriment.'
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>