<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo016.perseus-lat2:3.1-3.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo016.perseus-lat2:3.1-3.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo016.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="1">Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia fiducia quantae
        calamitati soleat esse. nam magistratuum Thebanorum statim ad aures pervenit exules in urbem
        venisse. id illi vino epulisque dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta
        re laborarint. </seg><seg type="section" n="2"> accessit quod etiam magis aperiret eorum
        dementiam. allata est enim epistula Athenis ab Archia, uno ex iis qui sacris praeerant
        Eleusinius, Archiae, qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de
        profectione eorum perscripta erant. quae cum iam accubanti in convivio esset data, sicut
        erat signata, sub pulvinum subiciens 'in crastinum' inquit 'differo res serias.' </seg><seg type="section" n="3"> at illi omnes, cum iam nox processisset, vinolenti ab exulibus duce
        Pelopida sunt interfecti. quibus rebus confectis, vulgo ad arma libertatemque vocato, non
        solum qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum
        ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae occupandae partim
        occiderunt, partim in exilium eiecerunt. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>