<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:8.1-8.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:8.1-8.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur. quibus ille permisit,
        ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent.
        qua defensioue illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid
        diceret non haberet. </seg><seg type="section" n="2"> at ille in iudicium venit, nihil
        eorum negavit, quae adversarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, confessus
        est neque recusavit quominus legis poenam subiret, sed unum ab iis petivit, ut in sepulcro
        suo inscriberent: </seg><seg type="section" n="3"> 'Epaminondas a Thebanis morte multatus
        est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo
        Boeotorum ausus sit aspicere in acie, </seg><seg type="section" n="4"> quodque uno proelio
        non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit
        eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent,
        si salvi esse possent, neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum
        obsidione clausit.' </seg><seg type="section" n="5"> haec cum dixisset, risus omnium cum
        hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. sic a iudicio
        capitis maxima discessit gloria. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>