<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:7.1-7.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:7.1-7.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1">Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem civium, quod se patriae irasci nefas esse
        duceret, haec sunt testimonia. cum eum propter invidiam cives sui praeficere exercitui
        noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius errore res eo esset deducta, ut
        omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur,
        desiderari coepta est Epaminondae diligentia: erat enim ibi privatus numero militis.
          </seg><seg type="section" n="2"> a quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam
        contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem. </seg><seg type="section" n="3"> nec vero hoc semel fecit, sed saepius. maxime autem fuit illustre, cum in
        Peloponnesum exercitum duxisset adversus Lacedaemonios haberetque collegas duos, quorum
        alter erat Pelopidas, vir fortis ac strenuus. hi cum criminibus adversariorum omnes in
        invidiam venissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii
        praetores successissent, </seg><seg type="section" n="4"> Epaminondas populi scito non
        paruit idemque ut facerent persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit. namque
        animadvertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam
        inscitiamque belli periturum. </seg><seg type="section" n="5"> lex erat Thebis, quae morte
        multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret. hanc
        Epaminondas cum rei publicae conservandae causa latam videret, ad perniciem civitatis
        conferri noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>