<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:4.1-4.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:4.1-4.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1">Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is rogatu Artaxerxis regis
        Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. hic magno cum pondere auri Thebas venit et
        Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque talentis ad suam
        perduxit voluntatem. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit.
          </seg><seg type="section" n="2"> at ille Diomedonti coram 'nihil' inquit 'opus pecunia
        est: nam si rex ea vult, quae Thebanis sunt utilia, gratiis facere sum paratus, sin autem
        contraria, non habet auri atque argenti satis. namque orbis terrarum divitias accipere nolo
        pro patriae caritate. </seg><seg type="section" n="3"> tu quod me incognitum tentasti
        tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios
        corrumpas, cum me non potueris. et tu, Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim
        facis, ego te tradam magistratui.' </seg><seg type="section" n="4"> hunc Diomedon cum
        rogaret, ut tuto exire suaque, quae attulerat, liceret efferre, 'istud quidem' inquit
        'faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me
        ereptum pervenisse, quod delatum accipere noluissem.' </seg><seg type="section" n="5"> a
        quo cum quaesisset, quo se deduci vellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut
        tuto perveniret. neque vero id satis habuit, sed etiam, ut inviolatus in navem escenderet,
        per Chabriam Atheniensem, de quo supra mentionem fecimus, effecit. </seg><seg type="section" n="6"> abstinentiae erit hoc satis testimonium. plurima quidem proferre
        possumus, sed modus adhibendus est, quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum
        complurium concludere constituimus, quorum res separatim multis milibus versuum complures
        scriptores ante nos explicarunt. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>