<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:2.1-2.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:2.1-2.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="1">Natus igitur patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maioribus relictus est,
        eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum
        doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum
        pervulgata sunt nomina, cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone. </seg><seg type="section" n="2"> at philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum:
        cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis
        in familiaritate anteposuerit; neque prius eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto
        antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris
        artibus. </seg><seg type="section" n="3"> atque haec ad nostram consuetudinem sunt levia et
        potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi erant. </seg><seg type="section" n="4"> postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, non tam
        magnitudini virium servivit quam velocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli
        existimabat <del>utilitatem</del> pertinere. itaque exercebatur plurimum currendo et
        luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. in armis vero plurimum
        studii consumebat. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>