<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:10.1-10.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:10.1-10.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><seg type="section" n="1">Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur a Pelopida, qui filium habebat
        infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, quod liberos non relinqueret, 'vide'
        inquit 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. </seg><seg type="section" n="2"> neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam
        Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.' </seg><seg type="section" n="3"> quo tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et praesidium
        Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se
        tenuit, quod neque defendere malos volebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine
        cruentaret: namque omnem civilem victoriam funestam putabat. idem, postquam apud Cadmeam cum
        Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit. </seg></p><p><seg type="section" n="4">Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum, si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit
        infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno
        paruisse imperio, contra ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius
        Graeciae. ex quo intellegi potest unum hominem pluris quam civitatem fuisse. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>