<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:1.1-1.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2:1.1-1.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Epaminondas, Polymnii filius, Thebanus. de hoc priusquam scribimus, haec praecipienda
        videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neve ea, quae ipsis leviora sunt,
        pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. </seg><seg type="section" n="2"> scimus enim
        musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni: quae
        omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. </seg><seg type="section" n="3"> cum
        autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, nihil videmur debere
        praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam. </seg><seg type="section" n="4"> quare
        dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de
        moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus
        gestis, quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>