<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2:9.4-10.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2:9.4-10.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p><seg type="section" n="4"> at insidiatores, postquam in eum quem
        insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui
        suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent
        facere, quod ipsum vidissent. </seg><seg type="section" n="5"> ipse, ut concurrentes
        insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum universi fecissent,
        priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi conciderunt. </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><seg type="section" n="1">Hic tamen tam callidus vir extremo tempore captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii,
        dolo. namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si rex permitteret, ut quodcumque
        vellet liceret impune facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset. </seg><seg type="section" n="2"> hanc ut accepit a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum
        Datame facit, regis provincias vexat, castella expugnat, magnas praedas capit, quarum partim
        suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo complura castella ei tradit. </seg><seg type="section" n="3"> haec diu faciendo persuasit homini se infinitum adversus regem
        suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque
        colloquium eius petivit neque in conspectum venire studuit. sic absens amicitiam gerebat, ut
        non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem susceperant, contineri viderentur.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>