<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2:9.1-9.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2:9.1-9.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p><seg type="section" n="1">At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse
        animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit. </seg><seg type="section" n="2"> sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum
        erant numero (de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum
        putavit), experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. </seg><seg type="section" n="3"> itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. sed
        elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo
        ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter
        facere coepit. </seg><seg type="section" n="4"> at insidiatores, postquam in eum quem
        insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui
        suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent
        facere, quod ipsum vidissent. </seg><seg type="section" n="5"> ipse, ut concurrentes
        insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum universi fecissent,
        priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi conciderunt. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>