<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2:7.1-8.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2:7.1-8.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1">Ab hoc tamen viro Sisinas, maximo natu filius, desciit ad regemque transiit et de
        defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum viro
        forti ac strenuo negotium esse, qui et prius cogitare quam conari consuesset et, cum
        cogitasset, facere auderet, Autophrodatem in Cappadociam mittit. </seg><seg type="section" n="2"> hic ne intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames
        praeoccupare studuit. </seg><seg type="section" n="3"> sed tam subito copias contrahere non
        potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque
        circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur,
        et, si dimicare vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
          </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Haec etsi Autophrodates videbat, tamen statim maluit congredi quam cum tantis copiis
        refugere aut tam diu uno loco sedere. </seg><seg type="section" n="2"> habebat barbarorum
        equitum viginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas appellant, eiusdemque generis tria
        milia funditorum, praeterea Cappadocum octo milia, Armeniorum decem milia, Paphlagonum
        quinque milia, Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter
        tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia, levis
        armaturae maximum numerum. </seg><seg type="section" n="3"> has adversus copias spes omnis
        consistebat Datami in se locique natura (namque huius partem non habebat vicesimam militum).
        quibus fretus conflixit adversariorumque multa milia concidit, cum de ipsius exercitu non
        amplius hominum mille cecidisset. quam ob causam postero die tropaeum posuit, quo loco
        pridie pugnatum erat. </seg><seg type="section" n="4"> hinc cum castra movisset semperque
        inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod numquam manum consereret, nisi
        cum adversarios locorum angustiis clausisset, quod perito regionum </seg><seg type="section" n="5"> callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci
        maiore regis calamitate quam adversariorum videret, pacem amicitiamque pristiam memorans eum
        hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>