<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo013.perseus-lat2:1.1-1.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo013.perseus-lat2:1.1-1.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo013.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam gloriam multis auxit
        virtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus
        civitatis regendae. </seg><seg type="section" n="2"> multa huius sunt praeclare facta, sed
        haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit: in quo oppido
        oppugnando superiore bello Athenienses mille et ducenta talenta consumpserant, id ille sine
        ulla publica impensa populo restituit. adversus Cotum bella gessit ab eoque <del>mille
          et</del> ducenta talenta praedae in publicum rettulit. </seg><seg type="section" n="3">
        Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo cum
        Laco pecuniam numeratam accepisset, ille cives suos agro atque urbibus augeri maluit quam id
        sumere, cuius partem domum suam quisque ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>