<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo012.perseus-lat2:4.1-4.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo012.perseus-lat2:4.1-4.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1"> Chabrias autem periit bello sociali tali modo. oppugnabant
        Athenienses Chium. erat in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant,
        auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant suspiciebant. </seg><seg type="section" n="2"> quae res ei maturavit mortem. nam dum primus studet portum intrare
        gubernatoremque iubet eo derigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset,
        ceterae non sunt secutae. quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret,
        navis rostro percussa coepit sidere. </seg><seg type="section" n="3"> hinc refugere cum
        posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet
        natantes, perire maluit quam armis abiectis navem relinquere, in qua fuerat vectus. id
        ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum pervenerunt. at ille, praestare honestam mortem
        existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.</seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>