<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo012.perseus-lat2:1.1-1.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo012.perseus-lat2:1.1-1.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Chabrias Atheniensis. hic quoque in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas
        gessit. sed ex iis elucet maxime inventum eius in proelio, quod apud Thebas fecit, cum
        Boeotis subsidio venisset. </seg><seg type="section" n="2"> namque in eo victoria fidentem
        summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, eo frustratus est, quod
        reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere
        hostium docuit. id novum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes
        tuba revocavit. </seg><seg type="section" n="3"> hoc usque eo tota Graecia fama celebratum
        est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in
        foro constituta est. ex quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus
        in statuis ponendis uterentur, quibus victoriam essent adepti. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>