<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo011.perseus-lat2:1.1-1.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo011.perseus-lat2:1.1-1.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo011.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari
        nobilitatus est. fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum primis compararetur, sed
        ne de maioribus natu quidem quisquam anteponeretur. </seg><seg type="section" n="2"> multum
        vero in bello est versatus, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit,
        semper consilio vicit tantumque eo valuit, ut multa in re militari partim nova attulerit,
        partim meliora fecerit. </seg><seg type="section" n="3"> namque ille pedestria arma
        mutavit. cum ante illum imperatorem maximis clipeis, </seg><seg type="section" n="4">
        brevibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo
        postea peltastae pedites appellati sunt, qui antea hoplitae appellabantur), ut ad motus
        concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit. idem genus
        loricarum novum instituit et pro sertis atque aeneis linteas dedit. quo facto expeditiores
        milites reddidit: nam pondere detracto, quod aeque corpus tegeret et leve esset, curavit.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>