<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2:4.1-4.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2:4.1-4.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1">Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne,
        si eum secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, navem ei triremem dedit, qua
        Corinthum deveheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne, cum inter se timerent,
        alteruter alterum praeoccuparet. </seg><seg type="section" n="2"> id cum factum multi
        indignarentur magnaeque esset invidiae tyranno, Dionysius omnia, quae moveri poterant
        Dionis, in naves imposuit ad eumque misit. sic enim existimari volebat, id se non odio
        hominis, sed suae salutis fecisse causa. </seg><seg type="section" n="3"> postea vero quam
        audivit eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis
        uxorem, alii nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut indulgendo turpissimis
        imbueretur cupiditatibus. </seg><seg type="section" n="4"> nam puero prius quam pubes esset
        scorta adducebantur, vino epulisque obruebatur, neque ullum tempus sobrio relinquebatur.
          </seg><seg type="section" n="5"> is usque eo vitae statum commutatum ferre non potuit,
        postquam in patriam rediit pater (namque appositi erant custodes, qui eum a pristino victu
        deducerent), ut se de superiore parte aedium deiecerit atque ita interierit. sed illuc
        revertor. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>