<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2:3.1-3.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2:3.1-3.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="1">Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis, eaque multis rebus aucta est. sed tamen
        primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit. sicut, cum Dion non
        desisteret obsecrare Dionysium, ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur,
        ille, qui in aliqua re vellet patrem imitari, morem ei gessit. </seg><seg type="section" n="2"> eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum
        non magis tyranno quam tyrannidi. sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, qui de
        historicis Graecis conscriptus est. </seg><seg type="section" n="3"> Plato autem tantum
        apud Dionysium auctoritate potuit valuitque eloquentia, ut ei persuaserit tyrannidis facere
        finem libertatemque reddere Syracusanis. a qua voluntate Philisti consilio deterritus
        aliquanto crudelior esse coepit. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>