<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:5.1-5.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:5.1-5.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p><seg type="section" n="1">Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset
        fortuna. nam classe Peloponnesiorum devicta, cum ultum se iniurias patriae putaret, plura
        concupivit quam efficere potuit. </seg><seg type="section" n="2"> neque tamen ea non pia et
        probanda fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. nam cum magnam
        auctoritatem sibi pugna illa navali, quam apud Cnidum fecerat, constituisset non solum inter
        barbaros, sed etiam omnes Graeciae civitates, clam dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam
        restitueret Atheniensibus. </seg><seg type="section" n="3"> id cum minus diligenter esset
        celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem evocavit, simulans ad regem eum se
        mittere velle magna de re. huius nuntio parens cum venisset, in vincla coniectus est, in
        quibus aliquamdiu fuit. </seg><seg type="section" n="4"> inde nonnulli eum ad regem
        abductum ibique eum perisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, cui nos
        plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit: illud addubitat, utrum Tiribazo
        sciente an imprudente sit factum. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>