<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:3.3-4.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:3.3-4.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="3"> huic ille 'nulla' inquit
        'mora est, sed tu delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. necesse
        est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem <del>quod <foreign xml:lang="grc">prosku/nhsin</foreign> illi vocant</del> (nemo enim sine hoc admittitur). hoc si tibi
        grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes. ' </seg><seg type="section" n="4"> tum Conon 'mihi vero' inquit 'non est grave quemvis honorem habere regi,
        sed vereor ne civitati meae sit opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris
        gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar. ' itaque quae
        volebat huic scripta tradidit.   </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1"> Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut
        et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit
        quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam. id arbitrium Conon negavit sui esse consilii,
        sed ipsius, qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negotii daret.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>