<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:3.1-3.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:3.1-3.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="1"> Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam
        ceteris erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non
        maneret, valebat. neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur,
        reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. </seg><seg type="section" n="2"> huius
        accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit, primum ex more
        Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten accessit seque
        ostendit cum rege colloqui velle. </seg><seg type="section" n="3"> huic ille 'nulla' inquit
        'mora est, sed tu delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. necesse
        est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem <del>quod <foreign xml:lang="grc">prosku/nhsin</foreign> illi vocant</del> (nemo enim sine hoc admittitur). hoc si tibi
        grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes. ' </seg><seg type="section" n="4"> tum Conon 'mihi vero' inquit 'non est grave quemvis honorem habere regi,
        sed vereor ne civitati meae sit opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris
        gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar. ' itaque quae
        volebat huic scripta tradidit.   </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>