<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:2.4-3.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:2.4-3.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="4"> qui posteaquam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeoti et Athenienses
        Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur iisque
        omnibus magno erat usui.   </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="1"> Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam
        ceteris erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non
        maneret, valebat. neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur,
        reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. </seg><seg type="section" n="2"> huius
        accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit, primum ex more
        Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten accessit seque
        ostendit cum rege colloqui velle. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>