<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:2.1-2.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:2.1-2.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="1">Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesivit, ubi ipse tuto viveret,
        sed unde praesidio posset esse civibus suis. itaque contulit se ad Pharnabazum, satrapem
        Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratia valeret,
        multo labore multisque effecit periculis. </seg><seg type="section" n="2"> nam cum
        Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe fecerant,
        Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis
        ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat societatem, hunc adversus
        Pharnabazus habitus est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia
        arbitrio gesta sunt. </seg><seg type="section" n="3"> hic multum ducem summum Agesilaum
        impedivit saepeque eius consiliis obstitit, neque vero non fuit apertum, si ille non
        fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum. </seg><seg type="section" n="4"> qui posteaquam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeoti et Athenienses
        Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur iisque
        omnibus magno erat usui.   </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>