<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:1.1-1.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2:1.1-1.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni
        fuit. nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res
        gessit. quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. namque omnibus unus insulis
        praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. </seg><seg type="section" n="2"> fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen
        copiae Atheniensium ab Lysandro sunt devictae. sed tum afuit, eoque peius res administrata
        est: nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator. </seg><seg type="section" n="3"> itaque nemini erat iis temporibus dubium, si affuisset, illam Athenienses
        calamitatem accepturos non fuisse. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>