<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo008.perseus-lat2:2.1-2.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo008.perseus-lat2:2.1-2.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo008.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="1">Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit
        secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae
        civitatis. </seg><seg type="section" n="2"> neque vero hic non contemptus est primo a
        tyrannis atque eius solitudo. quae quidem res et <del>illis</del> contemnentibus perniciei
        et <del>huic</del> despecto saluti fuit: etenim illos segnes ad persequendum, hos autem
        tempore ad comparandum dato fecit robustiores. </seg><seg type="section" n="3"> quo magis
        praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine
        causa dicitur matrem timidi flere non solere. </seg><seg type="section" n="4"> neque tamen
        pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam <del>tum</del> illis temporibus fortius
        boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. </seg><seg type="section" n="5"> hinc in
        Piraeum transiit Munichiamque munivit. hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque
        turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt. </seg><seg type="section" n="6"> usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. nam
        cedentes violari vetuit (cives enim civibus parcere aequum censebat), neque quisquam est
        vulneratus nisi qui prior impugnare voluit. neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit
        nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant. </seg><seg type="section" n="7"> in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem adversus Thrasybulum
        fortissime pugnaret. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>