<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:8.1-8.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:8.1-8.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Neque tamen a caritate patriae potuit recedere. nam cum apud Aegos flumen Philocles,
        praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor
        Lacedaemoniorum, qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis
        pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil
        erat super, </seg><seg type="section" n="2"> Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium
        ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem
        petere <del>spopondit</del>; Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus
        copiis plus quam navibus valerent; </seg><seg type="section" n="3"> sibi autem esse facile
        Seuthem, regem Thraecum, adducere ut eum terra depelleret: quo facto necessario aut classe
        conflicturum aut bellum compositurum. </seg><seg type="section" n="4"> id etsi vere dictum
        Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto
        nullius momenti apud exercitum futurum et, si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam
        partem fore, contra ea, si quid adversi accidisset, se unum eius delicti futurum reum.
          </seg><seg type="section" n="5"> ab hoc discedens Alcibiades 'quoniam' inquit 'victoriae
        patriae repugnas, illud moneo, ne iuxta hostem castra habeas nautica: periculum est enim, ne
        immodestia militum vestrorum occasio detur Lysandro vestri opprimendi exercitus'. </seg><seg type="section" n="6"> neque ea res illum fefellit. nam Lysander, cum per speculatores
        comperisset vulgum Atheniensium in terram praedatum exisse navesque paene inanes relictas,
        tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum delevit.  
          
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>