<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:6.1-7.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:6.1-7.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="1"> His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset,
        tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret,
        proinde ac si solus advenisset. </seg><seg type="section" n="2"> sic enim populo erat
        persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas res accidisse eius opera. itaque et
        exercitum in Sicilia amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem
        virum e civitate expulissent. neque id sine causa arbitrari videbantur. nam postquam
        exercitui praeesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. </seg><seg type="section" n="3"> hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus
        eisdem rebus praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen unum omnes illum
        prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis
        laureis taeniisque vulgo donabatur. ille lacrimans talem benivolentiam civium suorum
        accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem. </seg><seg type="section" n="4">
        postquam in astu venit, contione advocata sic verba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin
        eius casui illacrimarit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat,
        proinde ac si alius populus, non ille ipse qui tum flebat, eum sacrilegii damnasset.
          </seg><seg type="section" n="5"> restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi
        Eumolpidae sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum devoverant, pilaeque illae, in
        quibus devotio fuerat scripta, in mare praecipitatae.   
        </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1"> Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna. nam cum
        ei omnes essent honores decreti totaque res publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio
        gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus,
        neque id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem
        gesserat, in invidiam recidit: nihil enim eum non efficere posse ducebant. </seg><seg type="section" n="2"> ex quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut
        eum neglegenter aut malitiose fecisse loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a rege
        capere Cymen noluisse arguebant. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>