<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:4.1-4.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:4.1-4.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1"> Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed
        instabat tempus ad bellum proficiscendi. id ille intuens neque ignorans civium suorum
        consuetudinem postulabat, si quid de se agi vellent, potius de praesente quaestio haberetur,
        quam absens invidiae crimine accusaretur. </seg><seg type="section" n="2"> inimici vero
        eius quiescenduin in praesenti, quia noceri ei non posse intellegebant, et illud tempus
        exspectandum decreverunt, quo classis exisset, ut absentem aggrederentur, itaque fecerunt.
          </seg><seg type="section" n="3"> nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt,
        absentem, quod sacra violasset, reum fecerunt. qua de re cum ei nuntius a magistratu in
        Siciliam missus esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna spe provinciae
        bene administrandae, non parere noluit et in triremem, quae ad eum erat deportandum missa,
        ascendit. </seg><seg type="section" n="4"> hac Thurios in Italiam pervectus, multa secum
        reputans de immoderata civium suorum licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus
        impendentem evitare tempestatem, clam se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem, dein
        Thebas venit. </seg><seg type="section" n="5"> postquam autem se capitis damnatum bonis
        publicatis audivit, et, id quod numquam antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo
        coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila
        lapidea incisum esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit. </seg><seg type="section" n="6"> ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus patriam, sed inimicos
        suos bellum gessit, qui eidem hostes essent civitati: nam cum intellegerent se plurimum
        prodesse posse rei publicae, ex ea eiecisse plusque irae suae quam utilitati communi
        paruisse. </seg><seg type="section" n="7"> itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse
        rege amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque ibi perpetuo posito
        in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera Ioniam a societate averterunt Atheniensium.
        quo facto multo superiores bello esse coeperunt. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>